monumenta.ch > Plinius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 14
{X} quin et homines sentire differentiam eam; nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et crispo capillo, qui e Crathi candidos mollioresque ac porrecta coma. item in Macedonia qui velint sibi candida nasci, ad Haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiae quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Erythris Aleos amnis pilos gignit in corporibus.